MAGISTER

MAGISTER
MAGISTER
quantus in Imperio titulus olim fuerit, indicat Cassiodor. Variar. l. 6. form. 6. de Magisteria dignitate.
His tribui solet, qui velclassi, societati et muneri praesunt, vel in scientia aliqua, praesertim literaria, eminentiae gradum consecuti sunt. Gloss. ad Clem. l. 5. tit. 2. c. 2. de Magistris, ait, quod quidam dicunt, quod Doctores in iure Canonico et Civili: Magistri dicuntur in Theologia vel Artibus: et secundum Hostiensem qui septem docent artes liberales, sicqueve recipi apud Italos. Sed Ultramontani communiter, inquit, vocant Magistros. Videntur et in textu ibidem ipse Clemens V. totumqueve Viennense Concilium Magistri et Doctoris vocabula confundere. Ad coercendum enim ingentem Doctoratus seu Magisterii ineundi summtum, cavent, ut dictum recipientes honorem, iuramentô prius adstringantur, ne ultra 3000. Turonensium argenteorum, in sollennitate expendant. Imo usitatiorem tunc fuisse apud Anglos Magistri titulum, quam Doctoris, suadent Trevetti Annales MS. et Matth. Paris ad A. C. 1267. teste Spelmannô. Sed Lotharii Imperat. tempore differentia Doctorum et Magistrorum exorta est, circa quod tempus artem typographicam Moguntiae inventam esse, refert Steph. Pomeranus I. C. l. 3. part. 2. c. 14. qui et Doctores omnes antea sub Magistris fuisse contentos memorat. Apud Anglos, Doctoris nomen et gradus, sub aevo Iohannts Regis videtur innotuisse. Magnus Magister Franciae, sub tertia Regum se- rie, idem, qui sub prioribus duabus Comes Palatii et Maior domus nuncupatus est, sub initio etiam tertiae, Senescallus Franciae: apud Orientales Megadomesticus. Unde Henricus II. Angliae Rex iure Comitatus Andegaviae, hereditarius fuisse Magnus Magister Franciae Tillio dicitur, apud Henricum Spelmannum Glossar. Archaeol. Addo quod Ritum in Academiis usitatum, quô Magistris ac Doctoribus, praeter alias ceremonias, annulusaureus conferri, digitisqueve corum inferi solet, ex ritu investiendi Episcopos, fluxisse, Kirchmann. auctor est. Postquam enim, Desideriô, ultimô Longobardorum Rege victô, in Synodo Romana, decretum esset, ut Carolus M. victor, ius et potestatem eligendi Romanum Pontificem, ordinandiqueve sedem Apostolicam haberet; additum est, ut Archiepiscopi quoque atque Episcopi per singulas provincias, investituram ab eo acciperent, Sigebert. ad A. C. 773. Inter alia autem investiturae huius Sacerdotalis sollennia, etiam annulus fuit, quem una cum baculo Imperator aut Rex, tamquam certum Symbolum, mittere solebat illi, cui beneficium aliquod volebat conferre. Qua de re sic Conr. Rittershusius Partition. Feudal. c. 8. Episcopatus antiquô iure Gallicô per annulum et virgam dabantur; Eoque annulô seu pedô officii sui admonentur Episcopi, quod gregem Dominicum pascere debeant, sicut annulô admonentur, quod desponsata sit ipsis Ecclesia, cui fidelem curam impendere debent. Hinc, si quando usu veniebat, ut propter delictum aliquod de gradu deicerentur, annulum hunc, quô ernt investiti, deponere cogebantur: quem etiam, si innocentes essent reperti, coram Altari, recipiebant. Concil. Toletan. IV. c. 27. Tom. II. Concil. Atque huiusmodi videntur fuisse, Sedecim illi annuli Pontificales boni et magni, de Robino unus et impositis aliis gemmis minutis, de Smaragdo unus, de Topazio unus, quos inter κειμήλια Ecclesiae Moguntiacae recenset Conradus Episcopus. in vet. Chron. Rer. Moguntiac. etc. Vide Ioh. Kirchmann. de Annulis, c. 20. et infra aliquid voce Magisterium, item Magnificus. MAGISTRORUM VARIAE SPECIES, QUAE APUD SCRIPTORES OCCURRUNT. Magister, nomen erat muneris in Saliatu apud Romanos, distinctia munere Praesulis et Vatis. Capitolin. in Marco, c. 4. Fuit in eo Sacerdotio et Praesul et Vates et Magister. Videtur fuisse Ε῎ξαρχος, ad quem spectabat et inaugurandi et exaugurandi potestas. Sequitur enim, Et multos inauguravit atque exauguravit nemine praecunte, quôd ipse carmina cuncta didicisset. Vide Salmas. ad locum. Sed et sic dicebatur navis gubernator, vide infra Navigatio: Alia notio verbô Proscribere. Magistri Paedagogi, Praeceptores, inter honoratiores apud Romanos olim servos fuêre; de quibus, vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Magister Admissimum vide supra. Magistri Cantilenarum, vide supra Benemeriti. Magister Census, ὁ τὰς τιμήσεις ἐγκεχειρισμίνος, apud Dionem in Caracalla; ἐπι τῶν κήνσων καθεςτηκὼς Leoni, Novell. 44. cui ἐπιςτασίαν τῶν κήνσων datam scribit; non erat Censor, qui Magistratus olim apud Romanos viguit, sed idem cum Frumentariorum praeposito, cui haec cura incubuit, ut per frumentarios vel γραμματηφόρους, Imperatorem redderet de omnibus certiorem. Salmas. ad Spartian. in Hadriano. c. 11. Magister Ceremoniarum, vide supra Admonitor. Cenarum Magister, Martiali Epigr, 48. l. 12. dictus est, quem Latini Convivatorem, Horat. Parochum et Herum vocat, l. 2. Sat. 8. qui amicos aut hospites domo ac mensâ excipit. Graec. ὁ συνιςτὰς συμπόσιον, ὁ συμποσίου ἄρχων᾿, συμποσιάρχης, ἑςτιάτωρ, ἑςτιοῦχος, etc. Alias Convivii Magister proprie qui dicatur; vide infra, Collegii Magister, dicebatur Romanis, qui inter Collegas maior esset et reliquos aetate anteiret. Sic Augurum coetus, sic alia Collegia, suos habuêre Magistros. Magister Comedo, vide infra Phago. Convivii Magister, proprie dictus est, qui Arbiter bibendi, item Rex convivii alias appellatus est: unde Magisteria et Regna vini. Hic talorum iactu creatus, certas bibendi praescribebat leges, quas observare singuli tenebantur, cum ad eos circumlata potio perveniret; Idem dictabat, quantum quisque vini et quomodo temperatum sumere deberet. Vide Plut. Problem. 4. l. 1. Sympos. Idem Symposiarchus quoque, Ο᾿ινόπτης, Modi imperator, et Tapulla vocitatus est, vide Thom Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiquit. Rom. l. 5. c. 29. Magister Dispositionum, l. 2. Cod Theod. de proximis: vide infra de Proximis, et Salmas. ad Lamprid. in Severo c. 31. ubi Magistros hosce alibi passim Comites appellari docet. Magister ad Epistolas, Epistolarum et ab Epistolis, vide infra ubi de Proximis, ut et de Scriniis. Equitum Magister dictus olim est, vir ut plurimum Consularis, aut alioqui vir industrius, cui potestas in Equites committebatur: Hunc Dictator, quam primum creatus esset, sibi ipse eligebat. Eorum eadem potestas ac dignitas, quae Celerum sub Regibus, et Praetorio Praefecti, sub Imperatorib. erat. Subiecti erant Dictatorum imperio, bellô tamen Punicô secundô M. Minutio aequa cum Dictatore potestas fuit commissa, Rosin., Eorum seriem, vide supra, ubi de Dictatore. Exercitorum Magister, qui alias Custos, et Monitor, praecrat exercitationibus Romanae iuventutis, vir aliquis summae auctoritatis, qui non hortari modo, sed etiam coercendo impellere tirones poterat. Claudian. de 4. Consul. Hono. rii, Insonuit cum verbere signa Magister. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 25. Magister Iustitianus, vide suprâ. Magister Magni agri, vide infra Theophanes. Magister Militiae, memoratur Hegesippo l. 1. c. 41. ubi de Volumnio quodam loquitur: idem cum Magistro Militum, qualem Rubrium Gallum fuisse, narrat Ruffin. Bello Iud. l. 7. c. 23. dignitas fuit apud Romanos, Vespasiani aevô recentior, et Nicephori Phocae Imperat. Graeci temporibus iam intermortua. Vide Salmas. ad Vopisc. c. 17. et Valles. ad Ammian. l 14. c. 1. nec non in fra ad Responsum. Quô argumentô docet Gronov., licet Hegesippus tam vetus non sit, quam nomen mentitur, tamen eum relegari ad tempora Nicephori et iexcentis annis Imperiô Constantiopolim translatô inferiorem statui non posse, Observat. in Eccles. c. 21. Sic inprimis dictos esse Praefectos Urbis Neapolitanae sub Byzantinis Imperatorib. addit Car. du Fresne. Sed et Venetorum olim Remp. a Magistris militum annuâ potestate aliquandiu gubernatum fuisse, habes infra, ubi de Paulutio Anafesto. Magister Militum praesentum, vide infra Praesens. Morum Magister, appellatus est Censor, apud Romanos, eo quod ipsius officium esset, inter cetera, eorum qui Senatorii aut Equestris erant ordinis, imo et reliquorum quoque civium, mores ac vitam observare, et peccantes ignominiâ notare: tollere quoque omnia, quae probitati morum perniciem minarentur, Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 7. c. 10. vide infra Magisterium. Magister Novitiorum, vide et infra Novitii. Magister Officiorum, vide hîc infra Magisteria. Magister Palatii Apostolici vide supra Epistomonarchaei. Magister Obsonii, vide infra Obsonator. Populi Magister apud Romanos appellatus est, qui alias Dictator, vide suô locô. Praeter quos occurrunt, Magister a Bibliotheca; Magister Largitionum, tum sacrarum tum privatarum; Magisterlineae vestis, item privatae; Magistri Scriniorum, etc. de quibus, ut et praecedentibus, vide plura hîc passim, ubi de offi ciis eorum sermo est. Magister Traditionum, vide infra Sapientes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Magister — is Latin for master or teacher. It may refer to: The Magister (degree), an academic degree Positions or titles A magister equitum, or Master of the Horse A magister officiorum (master of offices), a civilian post of the Roman Empire A magister… …   Wikipedia

  • magister — [ maʒistɛr ] n. m. • 1452; mot lat. 1 ♦ Vx Maître d école de village. 2 ♦ Mod. et péj. Pédant. ⇒ cuistre. ⊗ HOM. Magistère. ● magister nom masculin (latin magister, maître) Littéraire. Pédant. ● magister (homonymes) nom masculin …   Encyclopédie Universelle

  • Magister — Sm erw. fach. (9. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus l. magister Vorsteher, Lehrer , zu l. magis mehr (vgl. Minister zum Gegenteil). Die alte Entlehnung wird zu nhd. Meister, die lateinische Form zu einer Bezeichnung des Universitäts Lehrers (heute… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • magister — {{/stl 13}}{{stl 8}}rz. mos I, Mc. magistertrze; lm M. magistertrzy || magistertrowie {{/stl 8}}{{stl 20}} {{/stl 20}}{{stl 12}}1. {{/stl 12}}{{stl 7}} najniższy tytuł naukowy przyznawany po ukończeniu studiów wyższych, napisaniu pracy naukowej i …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • Magister — (lat.), 1) Vorsteher, Aufseher, Anführer, Oberhaupt, so der Vorsitzende einer Gesellschaft, z.B. M. bibendi, so v.w. Arbiter bibendi; Vorsteher mehrer Priestercollegien, z.B. der Augustales u. Salii (s. b.); der M. equĭtum, Befehlshaber der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Magister — Magister,der:⇨Lehrer Magister→Lehrer …   Das Wörterbuch der Synonyme

  • magister — MAGÍSTER s. m. titlu ştiinţific între cel de diplomat universitar şi cel de doctor. (< lat. magister) Trimis de raduborza, 06.05.2008. Sursa: MDN …   Dicționar Român

  • magíster — (Del lat. magister, maestro; cf. ingl. master). m. Arg.), Col.), C. Rica y Ven. Titulación correspondiente a la maestría (ǁ curso de posgrado) …   Diccionario de la lengua española

  • Magister — Ma*gis ter, n. [L. See {Master}.] Master; sir; a title of the Middle Ages, given to a person in authority, or to one having a license from a university to teach philosophy and the liberal arts. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Magister — (lat.), Vorgesetzter, Vorsteher, Aufseher; bei den Römern Titel für die verschiedensten Staats und Gemeindeämter, Korporationen etc., z. B. M. admissionum, kaiserlicher Zeremonienmeister; M. aeris, Kassierer; M. census, Vorsteher des Steuer und… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”